monumenta.ch > Augustinus > sectio 28 > 2
Augustinus, Enarrationes in Psalmos, 25, IN PSALMUM XXV ENARRATIO I. Ipsi David. <<<    

IN PSALMUM XXV ENARRATIO II. SERMO AD PLEBEM. APPARAT EINBLENDEN

1 Paulus apostolus cum legeretur, audivit nobiscum Sanctitas Vestra: Sicut est, inquit, veritas in Iesu, deponere vos secundum priorem conversationem veterem hominem, eum qui corrumpitur secundum concupiscentias deceptionis; renovamini autem spiritu mentis vestrae, et induite novum hominem qui secundum Deum creatus est in iustitia et sanctitate veritatis. Et ne aliquis arbitraretur deponendam esse aliquam substantiam, quemadmodum se exspoliat tunica; aut aliquid forinsecus accipiendum, quomodo accipit aliquod vestimentum, quasi ponens unam tunicam et sumens alteram; et carnalis iste intellectus non permitteret homines agere in se intus spiritualiter quod praecipiebat Apostolus: secutus est, et exposuit quid esset exui veterem hominem, et indui novum. Caetera enim lectionis ipsius ad eumdem intellectum pertinent. Ait quippe quasi dicenti: Et quomodo me exuturus sum veterem, aut quomodo induturus novum? An ipse tertius homo sum depositurus veterem hominem, quem habui, et accepturus novum, quem non habui; ut tres homines intelligantur, et sit in medio qui deponit veterem hominem, et accipit novum? ne ergo quisquam tali carnali cogitatione impeditus, minus faceret quod iubetur, et non faciens excusaret se de obscuritate lectionis, dicit in consequentibus: Quapropter deponentes mendacium, loquimini veritatem. Et ecce hoc est deponere veterem hominem, et induere novum: Quapropter, deponentes mendacium, loquimini veritatem, unusquisque cum proximo suo: quia sumus invicem membra.
2 Ne autem quisquam vestrum ita cogitet, fratres, cum christiano loquendam veritatem et cum pagano mendacium. Cum proximo tuo loquere. Proximus tuus ille est, qui tecum natus est ex Adam et Eva. Omnes proximi sumus conditione terrenae nativitatis: sed aliter fratres illa spe coelestis haereditatis. Proximum tuum debes putare omnem hominem, et antequam sit christianus. Non enim nosti quid sit apud Deum, quomodo illum praesciverit Deus ignoras. Aliquando quem irrides adorantem lapides, convertitur, et adorat Deum, fortasse religiosius quam tu, qui eum paulo ante irridebas. Sunt ergo proximi nostri latentes in his hominibus, qui nondum sunt in Ecclesia; et sunt longe a nobis latentes in Ecclesia. Ideoque qui non scimus futura, unumquemque proximum habeamus, non solum conditione mortalitatis humanae, qua in hanc terram eadem sorte devenimus; sed etiam spe illius haereditatis, quia non scimus quid futurus sit qui modo nihil est.
3 Ergo attendite caetera in induendo novum hominem et exuendo veterem. Deponentes, inquit, mendacium, loquimini veritatem unusquisque cum proximo suo: quia sumus invicem membra. Irascimini; et nolite peccare. Si propterea irasceris servo tuo quia peccavit: ne et tu ipse pecces, irascere tibi. Sol non occidat super iracundiam vestram : intelligitur quidem secundum tempus, fratres; quia etsi ex ipsa humana conditione et infirmitate mortalitatis, quam portamus, subrepit ira christiano, non debet diu teneri et fieri pridiana. Eiice illam de corde antequam occidat lux ista visibilis, ne te deserat lux illa invisibilis. Sed et aliter bene intelligitur, quia est noster sol iustitiae veritas Christus, non iste sol qui adoratur a Paganis et Manichaeis, et videtur etiam a peccatoribus; sed ille alius cuius veritate humana natura illustratur, ad quem gaudent Angeli, hominum autem infirmatae acies cordis etsi trepidant sub radiis eius, ad eum tamen contemplandum per mandata purgantur. Cum coeperit iste sol in homine habitare per fidem, non tantum in te valeat iracundia quae in te nascitur, ut occidat super iracundiam tuam, id est, deserat Christus mentem tuam; quia non vult habitare Christus cum iracundia tua. Videtur enim quasi ipse a te occidere, cum tu ab ipso occidas: quia ira cum inveteraverit, odium fit; cum factum fuerit odium, iam homicida es. Omnis enim qui odit fratrem suum, homicida est, sicut dicit Ioannes apostolus. Item ipse dicit, quia omnis qui odit fratrem suum, in tenebris manet : et non mirum si ille in tenebris manet, a quo occidit sol.
4 Ad hoc forte etiam pertinet quod audistis in Evangelio: Periclitabatur navigium in stagno, et dormiebat Iesus. Navigamus enim per quoddam stagnum, et ventus et procellae non desunt: tentationibus quotidianis huius saeculi prope oppletur nostrum navigium. Unde autem fit, nisi quia dormit Iesus? Si non dormiret in te Iesus, tempestates istas non patereris; sed tranquillitatem haberes interius, convigilante tecum Iesu. Quid est autem, dormit Iesus? Fides tua quae est de Iesu, obdormivit. Surgunt procellae stagni huius, vides malos florere, bonos laborare; tentatio est, fructus est. Et dicit anima tua: O Deus, ipsa est iustitia tua, ut mali floreant, boni laborent? Dicis Deo: Ipsa est iustitia tua? Et Deus tibi: Ipsa est fides tua? Haec enim tibi promisi? ad hoc christianus factus es, ut in saeculo isto floreres? torqueris, quia hic mali florent, qui cum diabolo postea torquebuntur? Sed unde hoc dicis? unde fluctibus stagni et tempestate turbaris? Quia dormit Iesus, id est, quia fides tua quae est de Iesu, sopita est in corde tuo. Quid facis ut libereris? Excita Iesum, et dic, Magister, perimus. Movent enim incerta stagni: perimus. Evigilabit ille, id est, rediet ad te fides tua; et adiuvante illo, considerabis in anima tua, quia quae dantur modo malis, non cum illis perseverabunt: aut enim viventes eos deserunt, aut a morientibus deseruntur; tibi autem quod promittitur, manebit in aeternum. Illis quod temporaliter conceditur, cito tollitur. Floruit enim ut flos feni. Omnis enim caro fenum: aruit fenum, et flos decidit: verbum autem Domini manet in aeternum. Pone ergo dorsum ad id quod cadit, et faciem ad illud quod manet. Evigilante Christo iam tempestas illa non quatiet cor tuum, non opplebunt fluctus navim tuam: quia fides tua imperat ventis et fluctibus, et transiet periculum. Ad hoc enim pertinet, fratres, totum id quod dicit Apostolus, de exuendo veterem hominem. Irascimini, et nolite peccare: sol non occidat super iracundiam vestram: neque locum detis diabolo: vetus ergo dabat locum, novus non det. Qui furabatur, iam non furetur : vetus ergo furabatur, novus non furetur. Ipse homo est, unus homo est: Adam erat, Christus sit: vetus erat, novus sit; et caetera quae ibi sequuntur.
5 Sed Psalmum videamus paulo diligentius, quia cum quisque profecerit in Ecclesia, necesse est patiatur malos in Ecclesia. Sed non eos cognoscit qui talis est; quanquam multi mali murmurent adversus malos, quomodo facilius unus sanus fert duos aegrotos, quam duo aegroti se invicem singulos. Itaque hoc praecipimus, fratres, Area est Ecclesia huius temporis: saepe diximus, saepe dicimus, Et paleam habet et frumentum. Nemo quaerat exire totam paleam, nisi tempore ventilationis. Nemo ante tempus ventilationis deserat aream, quasi dum non vult pati peccatores: ne praeter aream inventus, prius ab avibus colligatur, quam ingrediatur in horreum. Quomodo autem hoc, fratres, dicamus attendite. Grana cum coeperint triturari, inter paleas iam se non tangunt; ita quasi se non noverunt, quia intercedit palea. Et quicumque longius attendit aream, paleam solam putat: nisi diligentius intueatur, nisi manum porrigat, nisi spiritu oris, id est, flatu purgante discernat, difficile pervenit ad discretionem granorum. Ergo aliquando et ipsa grana ita sunt, quasi seiuncta ab invicem, et non se tangentia, ut putet unusquisque cum profecerit, quod solus sit. Haec cogitatio, fratres, Eliam tentavit, tantum virum; et dixit ad Deum, sicut etiam Apostolus commemorat: Prophetas tuos occiderunt, altaria tua suffoderunt, et ego remansi solus, et quaerunt animam meam. Sed quid dicit illi responsum divinum? Reliqui mihi septem millia virorum, qui non curvaverunt genua ante Baal . Non dixit ei: Habes alios duos aut tres similes tibi. Noli, inquit, putare te solum. Alia, inquit, septem millia sunt, et solum te putas! Itaque hoc breviter praecipimus, ut dicere coeperam. Intendat mecum fraterna Sanctitas Vestra, et adsit misericordia Dei in cordibus nostris, ut sic a vobis intelligatur, ut fructificet, et in vobis operetur. Audite breviter: Quisquis adhuc malus est, non putet neminem bonum esse: quisquis bonus est, non putet se solum bonum esse. Tenetis hoc? Ecce repeto, videte quia dico: Quisquis malus est, interrogans conscientiam suam, et male sibi renuntians, non arbitretur neminem bonum esse: quisquis bonus est, non arbitretur se solum bonum esse; et non timeat bonus in commixtione malorum, quia veniet tempus ut inde segregetur. Ad hoc enim hodie cantavimus, Ne perdas cum impiis animam meam, et cum viris sanguinum vitam meam. Quid enim est, Ne cum impiis perdas? Ne simul perdas. Quare timet ne simul perdat? Video enim dictum Deo, quia modo simul nos pateris, quos pateris simul, noli perdere simul. Et hoc habet totus psalmus, quem volo breviter cum Sanctitate Vestra considerare, quia brevis est.
6 Iudica me, Domine: molesta vota et quasi periculosa optat sibi, ut iudicetur. Quid est iudicari quod optat? Discerni se optat a malis. Alio loco evidenter dicit de ipso iudicio discretionis: Iudica me, Domine, et discerne causam meam de gente non sancta. Ostendit quid dixerit, Iudica: ne tanquam sine iudicio (quia modo et boni et mali intrant in Ecclesiam) et boni et mali eant in ignem aeternum. Iudica me, Domine. Quare? Quoniam ego in innocentia mea ambulavi, et in Domino sperans non movebor. Quid est, in Domino sperans? Ille enim titubat inter malos, qui non in Domino sperat; hinc factum est ut schismata fierent. Trepidaverunt inter malos, cum ipsi peiores essent, et quasi nollent esse boni inter malos. O si frumenta essent, usque ad tempus ventilationis paleam in area tolerarent. Sed quia palea erant, flavit ventus ante ipsam ventilationem, et rapuit de area paleam, et proiecit in spinas. Et palea quidem inde proiecta est: sed numquid quod remansit frumentum solum est? Non volat ante ventilationem nisi palea, remanet autem et frumentum et palea; ventilabitur vero palea cum venerit tempus ventilationis. Hoc dixit iste: In innocentia mea ambulavi, et in Domino sperans non movebor. Si enim speravero in homine, visurus sum fortasse ipsum hominem aliquando male viventem, nec eas vias tenentem, quas vel didicit vel docet in Ecclesia bonas, sed quas diabolo docente sectatus est; et quia spes mea in homine erit, titubante homine titubabit spes mea, et cadente homine cadet spes mea: quia vero in Domino spero, non movebor.
7 Sequitur, Proba me, Domine, et tenta me; ure renes meos et cor meum. Quid est, ure renes meos et cor meum? Ure delectationes meas, ure cogitationes meas (cor pro cogitationibus, renes pro delectationibus posuit) ne aliquid mali cogitem, ne aliquid mali me delectet. Unde autem ures renes meos? Igne verbi tui. Unde ures cor meum? Calore spiritus tui. De quo calore alibi dicitur: Et non est qui se abscondat a calore eius : et de quo igne Dominus dicit: Ignem veni mittere in terram.
8 Ergo sequitur, Quoniam misericordia tua ante oculos meos est, et complacui in veritate tua: hoc est, non in homine complacui, sed intus complacui tibi, ubi tu vides; et non timeo si displiceam ubi homines vident, sicut ait Apostolus, Opus autem suum probet unusquisque, et tunc in semetipso tantum habebit gloriam, et non in altero.
9 Non sedi, inquit, cum concilio vanitatis. Hoc quid est, Non sedi, intendat Sanctitas Vestra. Quomodo videt Deus, dicit non sedi. Aliquando non es in concilio, et ibi sedes. Verbi gratia, in theatro non sedes, sed cogitas theatrica, contra quae dictum est, Ure renes meos: ibi sedes corde, quamvis non sis ibi corpore. Contingat autem ut tenearis ab aliquo, et ibi colligeris, aut aliquod officium pium faciat te ibi sedere. Quomodo potest hoc evenire? Contingit ex officio pietatis ut servo Dei sit necessitas in amphitheatro esse; liberare volebat nescio quem gladiatorem, fieri posset ut sederet, et exspectaret donec ille exiret quem liberare cupiebat. Ecce non sedit in concilio vanitatis, quamvis illic corpore sedere videretur. Quid est sedere? Consentire cum his qui ibi sedent: quod si praesens non feceris, non ibi sedisti: si absens feceris, sedisti ibi. Et cum iniqua gerentibus non introibo. Odio habui congregationem malignorum. Videtis quia intus est. Et cum impiis non sedebo.
10 Lavabo in innocentibus manus meas: non aqua ista visibili. Lavas manus, quando pie cogitas de operibus tuis, et innocenter coram oculis Dei: quia est et altare coram oculis Dei, quo ingressus est sacerdos, qui pro nobis se primus obtulit. Est coeleste altare, et non amplectitur illud altare, nisi qui lavat manus in innocentibus. Nam multi altare hoc tangunt indigni, et tolerat Deus pati iniuriam ad tempus sacramenta sua. Sed numquid, fratres mei, quomodo sunt parietes isti, sic erit Ierusalem coelestis? Non quomodo reciperis cum malis intra parietes istos ecclesiae, ita recipieris cum malis in sinum Abrahae: non ergo timeas, lava manus. Et circumdabo altare Domini: ubi offers vota Domino, ubi preces fundis, ubi conscientia tua pura est, ubi dicis Deo qui sis; et si aliquid est in te forte quod displiceat Deo, curat ille cui confiteris. Lava ergo in innocentibus manus tuas, et circumda altare Domini, ut audias vocem laudis.
11 Hoc enim sequitur, Ut audiam vocem laudis, et enarrem universa mirabilia tua. Quid est, Ut audiam vocem laudis? Ut intelligam, inquit. Hoc est enim audire coram Deo, non quomodo sonos istos, quos multi audiunt, et multi non audiunt. Quam multi ad nos audientes sunt, et ad Deum surdi sunt! Quam multi habentes aures, non habent illas aures de quibus dicit Iesus: Qui habet aures audiendi, audiat! Ergo quid est audire vocem laudis? Dicam si potero, adiuvante misericordia Domini, et orationibus vestris. Audire vocem laudis, est intelligere intus, quia quidquid in te mali est de peccatis, tuum est; quidquid boni in iustificationibus, Dei est. Ita audi vocem laudis, ut non te laudes et quando bonus es: nam laudando te bonum, fis malus; bonum enim te fecerat humilitas, malum te facit superbia. Conversus eras ut illuminareris, et conversione tua factus es luminosus, factus illustratus conversione. Sed quo? numquid ad te? Si ad te conversus posses illuminari, nunquam posses tenebrari, quia tecum semper esses. Quare illuminatus es? Quia convertisti te ad aliud quod tu non eras. Quid est aliud quod tu non eras? Deus lumen est. Non enim tu lumen eras, quia peccator eras. Dicit enim Apostolus eis quos vult audire vocem laudis: Fuistis enim aliquando tenebrae, nunc autem lux. Quid est, Fuistis aliquando tenebrae, nisi veteres homines? Nunc autem lux: non sine causa lux estis, qui fuistis iamdudum tenebrae, nisi quia illuminati estis. Noli putare teipsum esse lucem: illa est lux, quae illuminat omnem hominem venientem in hunc mundum; tu autem per teipsum, per malam voluntatem, per aversionem tuam tenebratus eras, modo luces. Sed subiecit statim, ne superbirent illi quibus dictum est, Nunc autem lux, et addidit, in Domino. Sic enim ait, Fuistis aliquando tenebrae, nunc autem lux in Domino. Ergo si praeter Dominum, nec lux: si autem ideo lux, quia in Domino; quid habes quod non accepisti? Si autem accepisti, quid gloriaris quasi non acceperis? Hoc enim ipse Apostolus dixit alio loco hominibus superbientibus, et volentibus sibi tribuere quod Dei est, et de bono sic gloriari quasi de suo, hoc eis dicit: Quid enim habes quod non accepisti? Si autem accepisti, quid gloriaris quasi non acceperis? Qui dedit humili, aufert superbo: quia qui dedit, potest auferre. Ad hoc enim pertinet, fratres, si tamen exposui quod volui, exposui autem quantum potui, etsi non quantum volui, ad hoc pertinet quod ait, Lavabo in innocentibus manus meas, et circumdabo altare tuum, Domine, ut audiam vocem laudis tuae: id est, ex ipso bono meo non de me praesumam, sed de te qui dedisti, ne laudari velim de me in me, sed de te in te. Ideo sequitur, Ut audiam vocem laudis tuae, et enarrem universa mirabilia tua: non mea, sed tua.
12 Et iam videte, fratres, videte amatorem illum Dei de Deo praesumentem, positum inter malos, rogantem Deum ut non comperdatur cum malis, quia non errat Deus in iudicando. Tu enim cum videris homines in unum locum intrasse, putas eiusdem meriti esse: Deus autem non fallitur, noli timere. Tu iudicante vento discernis paleam a frumento: ventum vis flare tibi, et tu non es ventus, sed optas tibi flare ventum: et cum ventilabro utrumque excusseris, ventus leve tollit, grave manet. Quaeris ergo ventum ad iudicandam aream. Numquid Deus quaerit alterum qui secum iudicet, ne perdat cum malis bonos? Non itaque timeas; securus esto bonus, etiam in medio malorum; et dic quae audis, Domine, dilexi decorem domus tuae. Domus Dei, Ecclesia est; adhuc habet malos, sed decor domus Dei in bonis est, in sanctis est: ipsum decorem domus tuae dilexi. Et locum habitationis gloriae tuae. Quid est hoc? Et hoc dicam, ad illum sensum pertinet subobscurum aliquantum: adiuvet me Dominus, et intentio cordis vestri ab eodem Domino inspirata. Quid ait, locum habitationis gloriae tuae? Dixit prius, decorem domus tuae: et exponit quid sit decor domus Dei, Locus, inquit, habitationis gloriae tuae. Non sufficit dicere, Locus habitationis Dei, sed, Locus habitationis gloriae Dei. Quae est gloria Dei? De qua paulo ante dicebam, ut et qui fit bonus, non in se, sed in Domino glorietur. Omnes enim peccaverunt, et egent gloria Dei. In quibus ergo sic habitat Dominus, ut et de bonis suis ipse glorificetur, ut non sibi velint tribuere, et quasi proprium vindicare quod ab illo acceperunt, ipsi pertinent ad decorem domus Dei. Nec discerni illos vellet Scriptura, nisi quia sunt quidam qui donum Dei habent quidem, et nolunt in Deo gloriari, sed in se: habent quidem donum Dei, sed non pertinent ad decorem domus Dei. Qui enim pertinent ad decorem domus Dei, in quibus habitat gloria Dei, ipsi sunt locus habitationis gloriae Dei. In quibus autem habitat gloria Dei, nisi qui sic gloriantur, ut non in se, sed in Domino glorientur? Ergo quia dilexi decorem domus tuae, id est, omnes qui ibi sunt et gloriam tuam quaerunt; sed et non praesumpsi in homine, et non consensi impiis, et non introibo, et non sedebo in congregatione eorum; quia ita fui in Ecclesia Dei, quid mihi retribues? Sequitur quid respondeamus: Ne comperdas cum impiis animam meam, et cum viris sanguinum vitam meam.
13 In quorum manibus iniquitates sunt, dextera eorum repleta est muneribus: munera non solum pecunia est, non solum aurum et argentum, non solum exenia sunt; neque omnes qui accipiunt ea, accipiunt munera. Aliquando enim accipiuntur ab Ecclesia. Quod dico, Petrus accepit, Dominus accepit, loculos habuit, ea quae mittebantur Iudas auferebat. Sed quid est accipere munera? Propter munera laudare hominem, adulari homini, palpare blandiendo, iudicare contra veritatem propter munera. Propter quae munera? Non solum propter aurum et argentum et huiusmodi aliquid, sed etiam propter laudem qui iudicat male, munus accipit, et munus quo nihil inanius. Patuit enim illi manus ad accipiendum iudicium linguae alienae, et perdidit iudicium conscientiae suae. Ergo in quorum manibus iniquitates sunt, dextera eorum repleta est muneribus. Videtis, fratres, quia coram Deo sunt, et in quorum manibus non sunt iniquitates, nec dextera eorum repleta est muneribus, utique coram Deo, et non possunt nisi Deo dicere, Tu scis: non possunt nisi illi dicere: Ne comperdas cum impiis animam meam, et cum viris sanguinum vitam meam; qui solus potest videre, quia non accipiunt munera. Verbi causa, contingit ut duo homines habeant causam apud servum Dei; nemo nisi suam iustam dicit causam; nam si iniquam putaret causam suam, iudicem non quaereret. Et ille se putat iustam causam habere, et ille. Veniunt ad iudicem. Antequam proferatur sententia, ambo dicunt: Amplectimur iudicium tuum; quidquid iudicaveris, absit ut respuamus. Quid et tu dicis? Iudica quidvis, tantum iudica: prorsus si in aliquo repugnavero, anathema sim. Ambo amant iudicem antequam iudicet. Cum autem dicta fuerit sententia, contra unum erit; et neuter eorum scit contra quem futura est. Ille ergo si utrisque placere voluerit, accipit munus laudem hominum. Sed accepto munere isto, videte quod munus amittat. Accipit quod sonat, et transit: perdit quod dicitur, et nunquam transit. Verbum Dei semper dicitur, nunquam transit: verbum hominis mox ut dictum fuerit, transit. Tenet inania, dimittit solida. Si autem Deum intueatur, prolaturus est sententiam contra unum, considerato Deo, sub quo iudice illam profert. Ille autem contra quem prolata fuerit, et si iam effringi non potest, quia tenetur iure forte non ecclesiastico, sed principum saeculi, qui tantum detulerunt Ecclesiae, ut quidquid in ea iudicatum fuerit, dissolvi non possit; si ergo effringi non potest, iam non vult intueri se, et caecos oculos dirigit in iudicem, detrahit quantum potest. Placere illi, inquit, voluit, diviti favit, aut aliquid ab illo accepit, aut timuit illum offendere. Accusat quasi accepta sint munera. Si autem pauper habuerit contra divitem, et pro paupere fuerit iudicatum; dicit item dives, Accepit munera. Quae munera a paupere? Vidit, inquit, pauperem, et ne reprehenderetur quod contra pauperem fecerit, oppressit iustitiam, et protulit contra veritatem sententiam. Cum ergo necesse sit ut hoc dicatur, videte non posse dici ab his qui munera non accipiunt, nisi coram oculis Dei, qui solus videt quis accipiat, et quis non accipiat: Ego autem in innocentia mea ambulavi, redime me, et miserere mei: pes meus stetit in rectitudine. Concussus sum quidem undique scandalis et tentationibus reprehendentium iudicium humana temeritate : sed pes meus stetit in rectitudine. Quare autem in rectitudine? Quia superius dixerat: Et in Domino sperans non movebor.
14 Quid ergo concludit? In Ecclesiis benedicam te, Domine. Id est, in Ecclesiis non me benedicam, quasi certus de hominibus, sed te benedicam in operibus meis. Hoc est enim benedicere Deum in Ecclesiis, fratres, sic vivere ut per mores cuiusque benedicatur Deus. Nam qui benedicit Dominum lingua, et factis maledicit, non in Ecclesiis benedicit Dominum. Lingua prope omnes benedicunt, sed non omnes factis. Quidam voce benedicunt, quidam moribus. In quorum autem moribus non invenitur quod aiunt, faciunt blasphemari Deum, ut illi qui nondum intrant Ecclesiam, quamvis ament peccata sua, et ideo nolint esse christiani, tamen excusent se per malos, ut blandiantur sibi, seducentes seipsos, et dicant: Quid mihi persuades ut Christianus sim? Ego fraudem a christiano passus sum, et nunquam feci; falsum mihi iuravit christianus, et ego nunquam. Et cum ista dicunt, impediuntur a salute: ut nihil eis prosit, non quidem quod iam boni sunt, sed quod mediocriter mali. Quomodo enim nihil prodest aperire oculos, si sit quisque in tenebris: ita nihil prodest esse in luce, si clausi sunt oculi. Ita et paganus quidem (ut de illis potius loquamur velut bene viventibus) patentibus oculis est in tenebris; quia non agnoscit lucem suam Dominum: christianus autem male vivens, in luce quidem est nonnisi Dei, sed clausis oculis. Male vivendo enim videre non vult eum, in cuius nomine tanquam caecus est in lumine constitutus, nulla visione veri luminis animatus.



Augustinus, Enarrationes in Psalmos, 25, IN PSALMUM XXV ENARRATIO I. Ipsi David. <<<    
monumenta.ch > Augustinus > sectio 28 > 2